|
Scris de ionutdamoc
|
|
Miercuri, 13 Ianuarie 2010 20:52 |
|
|
|
Sacris sollémniis iuncta sint gáudia,
Et ex praecórdiis sonent praecónia;
Recédant vétera, nova sint ómnia,
Corda, voces et ópera.
|
|
Noctis recólitur cena novíssima,
Qua Christus créditur agnum et ázyma
Dedísse frátribus iuxta legítima
Priscis indúlta pátribus.
|
|
Dedit fragílibus córporis férculum,
Dedit et trístibus sánguinis póculum,
Dicens: „Accípite quod trado vásculum;
Omnes ex eo bíbite”.
|
|
Sic sacrifícium istud instítuit,
Cuius offícium commítti vóluit
Solis presbýteris, quibus sic cóngruit,
Ut sumant et dent céteris.
|
|
Panis angélicus fit panis hóminum;
Dat panis caelicus figúris términum.
O res mirábilis: mandúcat Dóminum
Servus pauper et húmilis.
|
|
Te, trina Déitas únaque, póscimus;
Sic nos tu vísitas sicut te cólimus:
Per tuas sémitas duc nos quo téndimus
Ad lucem quam inahábitas. Amen.
|
|