Imnuri XI PDF Imprimare Email
Scris de ionutdamoc   
Joi, 14 Ianuarie 2010 09:59

Lauda, Sion, Salvatórem,

lauda ducem et pastórem

in hymnis et cánticis.

Quantum potes, tantum aude: quia maior omni laude,

nec laudáre súfficis.

Laudis thema speciális, panis vivus et vitális

hódie propónitur.

Quem, in sacrae mensa cenae,

turbae fratrum duodénae datum non ambígitur.

Sit laus plena, sit sonóra, sit iucúnda,

sit decóra mentis iubilátio.

 

Dies enim sollémnis ágitur, in qua mensae

prima recólitur huius institútio.

In hac mensa novi Regis, novum Pascha novae legis

Phase vetus términat.

Vetustátem nóvitas, umbram fugat véritas,

noctem lux elíminat.

Quod in cena Christus gessit,

faciéndum hoc expréssit in sui memóriam.

Docti sacris institútis, panem, vinum in salútis

consecrámus hóstiam.

Dogma datur christiánis, quod in carnem transit panis,

et vinum in sánguinem.

Quod non capis, quod non vides,

animósa firmat fides, praeter rerum órdinem.

Sub divérsis speciébus, signis tantum, et non rebus,

latent res exímiae.

Caro cibus, sanguis potus:

manet tamen Christus totus, sub utráque spécie.

A suménte non concísus, non confráctus,

non divísus: ínteger accípitur.

Sumit unus, sumunt mille: quantum isti, tantum ille:

nec sumptus consúmitur.

Sumunt boni, sumunt mali: sorte tamen inaequáli,

vitae vel intéritus.

Mors est malis, vita bonis: vide paris sumptiónis

quam sit dispar éxitus.

Fracto demum sacraménto, ne vacílles sed meménto,

tantum esse sub fragménto, quantum toto tégitur.

Nulla rei fit scissúra: signi tantum fit fractúra:

qua nec status nec statúra signáti minúitur.

Ecce panis angelórum, factus cibus viatórum:

vere panis filiórum, non mitténdus cánibus.

In figúris praesignátur, cum Isaac immolátur:

agnus paschae deputátur: datur manna pátribus.

Bone Pastor, panis vere, Iesu, nostri miserére:

tu nos pasce, nos tuére; tu nos bona fac vidére

in terra vivéntium.

Tu, qui cuncta scis et vales: qui nos pascis

hic mortáles: tuos ibi commensáles, coherédes

et sodáles fac sanctórum cívium.

 

 

Calendar Catolic

Gândul bun de dimineață

  • Marți, 22 mai 2012, Gândul zilei

    Marți, 22 mai 2012

    Lucrările Duhului Sfânt


    Din tratatul Despre Duhul Sfânt, al sfântului Vasile cel Mare, episcop

    (Cap. 9, 22-23: PG 32, 107-110)

    Cine este acel om care, auzind de numele care i se dau Duhului Sfânt, nu se înalță cu sufletul și nu-și ridică gândul la natura supremă a lui Dumnezeu? Într-adevăr, a fost numit Duh al lui Dumnezeu și Duh al adevărului, care purcede...

Omilia de duminică