|
Quantus tremor est futúrus,
Quando iudex est ventúrus
Cuncta stricte discussúrus!
Tuba mirum spargens sonum
Per sepúlchra regiónum,
Coget omnes ante thronum.
Mors stupébit et natúra,
Cum resúrget creatúra,
Iudicánti responsúra.
Liber scriptus proferétur,
In quo totum continétur
Unde mundus iudicétur.
Iudex ergo cum sedébit,
Quicquid latet apparébit;
Nil inúltum remanébit.
O tu, Deus maiestátis,
Alme candor Trinitátis,
Nos coniúnge cum beátis.
Quid sum miser tunc dictúrus,
Quem patrónum rogatúrus,
Cum vix iustus sit secúrus?
Rex treméndae maiestátis,
Qui salvándos salvas gratis,
Salva me, fons pietátis.
Recordáre, Iesu pie,
Quod sum causa tuae viae,
Ne me perdas illa die.
Quaerens me sedísti lassus,
Redemísti crucem passus;
Tantus labor non sit cassus.
Iuste iudex ultiónis,
Donum fac remissiónis
Ante diem ratiónis.
Ingemísco tamquam reus,
Culpa rubet vultus meus;
Supplicánti parce, Deus.
O tu, Deus maiestátis,
Alme candor Trinitátis,
Nos coniúnge cum beátis.
Peccatrícem qui solvísti
Et latrónem exaudísti,
Mihi quoque spem dedísti.
Preces meae non sunt dignae,
Sed tu, bonus, fac benígne
Ne perénni cremer igne.
Inter oves locum praesta
Et ab haedis me sequéstra,
Státuens in parte dextra.
Confutátis maledíctis,
Flammis ácribus addíctis,
Voca me cum benedíctis.
Oro supplex et acclínis,
Cor contrítum quasi cinis,
Gere curam mei finis.
Lacrimósa dies illa,
Qua resúrget ex favílla
Iudicándus homo reus:
Huic ergo parce, Deus.
O tu, Deus maiestátis,
Alme candor Trinitátis,
Nos coniúnge cum beátis. Amen.
|